De Admirandis, Pag. 450
 
Vanini, De Admirandis

/p. 450/ demorsos interire, ut quasi fatale videatur

homini illi, qui rabie correptus interierit. Quod

si pro ratione numeri rabidorum canum homines

interirent, non adeo pauci hoc morbo succumberent.

Sed cum tam multi evadant; et medicinae

et superstitioni et miraculo locus amplissimus

datus est». Alex. – At qui fit ut in Apulia, ubi

quis a cane obmordetur, statim, postquam

Divi Viti templum, non longe distans a celeberrima

urbe Bario, adivit, convalescat? I. C. –

Non inficior haec et maiora a Deo beneficia

Sanctum illum obtinere posse. Mirabilis

enim dicitur Deus in sanctis suis. Cum tamen

Romana Ecclesia nihil super hoc definierit,

vereor ne conficta fabella sit. Alex. – At duos

sic curatos esse mihi relatum est. I. C. – Ecclesia

illa, cum sit ad maris litus posita, verisimile est

marina aqua lavari vulnus atque ita virus eluitur,

nec non aquae metus, quo illi miseri percuti

solent, prorsus eximitur et bibendo

recte se habent. Infirmitas enim illa

in sicco consistit. Canis in rabiem agitur a fame,

atra bile, invidentia et fide, quae omnia in

illo inducunt vehementem spirituum agitationem

ac proinde siccitatem, qua sanguis

exustus atque accensus ad iram eum commovet;

hinc fit ut Sole fervido, vel caniculae ardoribus

rabiei sit obnoxius. Quam ob causam

Oceani accolas, demorsos a cane rabioso,

certatim ad mare currere vidi, Flessingiae cum

essem. Alex. – Illud est mirum, si a siccitate

Indice

Pagine introduttive
LIBER PRIMUS De Coelo et Aere
LIBER SECUNDUS De Aqua et Terra
LIBER TERTIUS De Animalium Generatione et Affectibus quibusdam
LIBER QUARTUS SUBTILISSIMUS De Religione Ethnicorum